- ANCHISES
- I.ANCHISESArchon Atheniensis. dionys. Halicarn. l. 8.II.ANCHISESCapyos fil. ante bellum Troianum, nemorum latebras, et solitudines coluisse fertur, gregibus, et armentis intentus: quibus cum vacaret, a Venere adamari coepit, et cum ea concubuit, unde natus est Aeneas, apud Simoenta, Troiae fluvium. Ovid. l. 2. Trist. v. 299.In Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros.Dido apud Virgil. Aen. l. 1. v. 621.Tune ille Aencas, quem Dardanio AnchisaeAlma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?Dissident liîc inter se Homerus et Hesiodus. Ille 2. Il. ait genitum Aeneam Ἴδης εν κνημοῖσι, i. e. in imis partibus Idae. Ille in Theog. v. 1010. Ἴδης εν κογυφῇσι, in Idae verticibus. Virgil. HOmero adhaesit, nam Simois fluebat per radicem Idae. Ovid. autem Hesiodo, nam in Ep. 16. Heroid. v. 201.Phryxerat Aeneas, volucrum cui mater AmorumGaudet in Idaeis concubuisse iugis.Nonnus, in Bassaricis l. 15.Ἴκελος Α᾿γχίσῃ ῥοδοειδεΐ, τȏυ ποτε ΚύπριςΑ᾿ργεννὴν ἐνομευϚεν ὀρεςςινόμων ςτίχα ταύρων,Κεςτὸν ἐλαφρίζουσα βοοςςόον. -----Ceterum Anchises, cum se Veneris concubitu usum fulsse iactare, ab eadem oculis privatus est: propterea dicunt eum Troianorum consiliis non interfuisse. Ardente Troiâ, cum nulla saluris spes appareret, seniô confectum Aenea humeris eum imposivit, secumque Drepanum usque Siciliae urbem vexit, ubi fatis concessit. Hinc Anchisaeus. Virg. Aen. l. 5. v. 761.Et lucus late sacer additur Anchisaeo.Item Anchisiades, pro Aeneâ Anchisis silio. Virg. Aen. l. 6. v. 348.Dux Anchisiades, nec me Deus aequore mersit. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.